phrygio servire marito {⁴³eloquenter,}⁴³ ἐμφατικῶς, ac si di- 4.103.1
ceret 'exuli'. {⁴³non nulli autem per fallaciam Iunonis dictum acci-
piunt. liceat id est non necesse sit, sed in voluntate sit Didonis si
velit, ut supra 'paribus auspiciis', non imperio: potest enim imperium
par non esse, cum auspicium par sit. alii invidiose dictum volunt 5
'liceat Phrygio marito', id est qui victus est: et non dixit 'nubere',
sed 'servire'. quidam 'servire' dubitant utrum Didonem, an Tyrios
dixerit. sane hic coemptionis speciem tangit. coemptio enim est ubi
libra atque aes adhibetur, et mulier atque vir inter se quasi emptionem
faciunt: quod ait etiam in primo georgicorum "teque sibi gene- 10
rum Thetys emat omnibus undis". quoniam coemptione facta mu-
lier in potestatem viri cedit atque ita sustinet [liberis] conditionem li-
berae servitutis, ait [enim] 'liceat Phrygio servire marito' et in georgicis
"tibi serviat ultima Thule". quoque omnis iste mos coem-
ptionis et citra nominis nuncupationem dotis datae taxatione expedi- 15
retur, quae res in manum conventio dicitur, subiunxit 'dotalesque tuae
Tyrios permittere dextrae'. quid est enim aliud '<permittere> dextrae',
quam in manum convenire? quae conventio eo ritu perficitur, ut aqua
et igni adhibitis, duobus maximis elementis, natura coniuncta habeatur:
quae res ad farreatas nuptias pertinet, quibus flaminem et flaminicam 20
iure pontificio in matrimonium necesse est convenire. sciendum tamen
in hac conventione Aeneae atque Didonis ubique Vergilium in persona
Aeneae flaminem, in Didonis flaminicam praesentare.}⁴³