| {⁴³vbi hoc est 'cum'.}⁴³ hibernam lyciam non asperam, sed | 4.143.1 |
| aptam hiemare cupientibus: sic enim se habet natura regionis. et | |
| bene aliud agens aliud ostendit: nam constat Apollinem sex mensi- | |
| bus hiemalibus apud Pataram, Lyciae civitatem, dare responsa: unde | |
| Patareus Apollo dicitur: et sex {⁴³mensibus}⁴³ aestivis apud Delum. {⁴³ergo | 5 |
| 'hibernam' utrum quod ibi hiemare soleat; an frigidam; an hieme | |
| temperatam; an quam hiberno tempore deserere soleat? xanthiqve | |
| flventa 'que' pro 'vel' posuit: hoc enim dicit 'vel cum Xanthum, vel | |
| cum Lyciam relinquit', ut est "suspectaque dona praecipi- | |
| tare iubet subiectisque urere flammis".}⁴³ | 10 |