| {⁴³deserit relinquit, ut "desertosque videre locos | 4.144.1 |
| litusque relictum". delvm maternam quae Latonam fugientem, dra- | |
| cone Pythone insequente, suscepit. et hoc ideo, quia, sicut dictum est | |
| sex mensibus aestivis apud Delum responsa dat. invisit repetit: per | |
| quod ostendit relicta Delo ad Lyciam transire.}⁴³ invisit apollo | 5 |
| Apollini Aeneam vel propter sagittas, quibus in venatu utebatur, | |
| comparat; vel certe propter futurum infelix matrimonium: ut enim | |
| et supra diximus, nuptiis est hoc numen infensum. {⁴³vel Apollini | |
| Aeneam, ut in primo Didonem Dianae: quomodo germanorum | |
| nuptiae esse non possunt.}⁴³ | 10 |