{⁴³deserit relinquit, ut "desertosque videre locos 4.144.1
litusque relictum". delvm maternam quae Latonam fugientem, dra-
cone Pythone insequente, suscepit. et hoc ideo, quia, sicut dictum est
sex mensibus aestivis apud Delum responsa dat. invisit repetit: per
quod ostendit relicta Delo ad Lyciam transire.}⁴³ invisit apollo 5
Apollini Aeneam vel propter sagittas, quibus in venatu utebatur,
comparat; vel certe propter futurum infelix matrimonium: ut enim
et supra diximus, nuptiis est hoc numen infensum. {⁴³vel Apollini
Aeneam, ut in primo Didonem Dianae: quomodo germanorum
nuptiae esse non possunt.}⁴³ 10