| finis vel fabularum vel diei. sequitur namque paulo post | 1.223.1 |
| 'Aeneas per noctem plurima volvens'. et sciendum est Vergilium | |
| non semper dicere ortum vel occasum diei, sed aut intellectui relin- | |
| quere, ut hoc loco, aut negotiis tempora significare. est autem | |
| poetica callopistia non omnia exprimere: unde ait Horatius in arte | 5 |
| poetica "nec verbum verbo curabis reddere fidus interpres"; | |
| quamvis plerique de translatione Graecitatis hoc adserant dictum. | |
| Homerus sane ista contemnens tempora universa describit. {⁴³et | |
| iam finis erat vel epularum vel famis vel malorum, ex quo Iuppiter in | |
| caelo ita constitit, ut Libyam respiceret.}⁴³ cvm ivppiter aethere | 10 |
| svmmo despiciens oeconomiam istam secundum mathesin videtur | |
| ordinasse Vergilius; nam Iove in altitudine sua posito cum Venere | |
| significatur quod per mulierem aliqua felicitas possit evenire. ergo | |
| quoniam Aeneas in partem regni admittetur a Didone per occasio- | |
| nem coniugii, idcirco haec poeta praemisit. sane et illud animad- | 15 |
| vertendum quod peritissime dixit tristiorem Venerem fuisse cum | |
| Iove, ex quo significat exitum uxoris infelicem futurum; nam se | |
| utique Dido interemit. quod autem Mercurium facit a Iove defluen- | |
| tem ad occasum descendere, id est ad ima terrarum, ostendit ami- | |
| citias quidem fore, sed minime diuturno tempore permanere. illud | 20 |
| etiam mathematici dicunt, Venere in Virgine posita misericordem | |
| feminam nasci: atque ideo Vergilius fingit in habitu virginis vena- | |
| tricis Venerem occurrisse filio, quod et misericordem postea reginam | |
| probavit Aeneas et in venatione cum ea permixtus est. aethere | |
| svmmo qui summus est; et proprium {⁴³et perpetuum}⁴³ aetheri epitheton | 25 |
| dedit, quia omnibus superior est: {⁴³non ergo quasi elegerit Iuppiter | |
| locum qui superior est.}⁴³ |