| despiciens deorsum aspiciens, sicut 'suspiciens' sursum | 1.224.1 |
| aspiciens. notandum sane, quia si dispiciens dixerimus, diligenter | |
| inquirens significamus, sicut deduco et diduco; nam deduco est pro- | |
| sequor, diduco vero divido. velivolvm duas res significat, et | |
| quod velis volatur, ut hoc loco, et quod velis volat, ut Ennius | 5 |
| "naves velivolas", qui et proprie dixit. et est ista reciproca translatio | |
| navium et avium. legimus enim "et velorum pandimus alas" et | |
| contra de apibus "nare per aestatem liquidam", cum natatus na- | |
| vium sit, alae vero avium. et sciendum est esse reciprocas trans- | |
| lationes, esse et partis unius. iacentes aut in longum expositas, | 10 |
| aut proprium epitheton est terrarum; nam cum cetera elementa | |
| mobilia sint, sola terra stabilis est, unde et bruta dicitur. {⁴³alibi | |
| "tantum campi iacet".}⁴³ |