| vlvlarvnt bene medium elegit sermonem: nam ait Lu- | 4.168.1 |
| canus "non tu laetis ululare triumphis". in luctu | |
| autem ululari, non dubium est. {⁴³et ideo medium elegit sermonem, quia | |
| post nuptias mors consecuta est. non nulli ita accipiunt, quod ululare | |
| veteres etiam in sacris dicebant ex Graeca consuetudine. ergo 'ulula- | 5 |
| runt nymphae' quasi nuptiarum sacra celebrarunt. Graeci autem ὀλο- | |
| λυγμόν appellant: nam et primam congressionem proelii ὀλολυγήν di- | |
| cunt: quod Vergilius ostendit "magnoque ululante tumultu".}⁴³ |