| centvm finitus {⁴³numerus}⁴³ pro infinito. {⁴³sane in primo | 4.200.1 |
| Aeneidis qui mos sit templorum constituendorum relatum est: | |
| quae aut tantum sacra sunt, aut ibi etiam res publica administrari | |
| auspicato potest. hic ergo templa tantum sacra declarat cum subiungit | |
| 'centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem, excubias divum aeter- | 5 |
| nas pecudumque cruore', quibus scilicet et sacratio ageretur; et nihil | |
| de publicis rebus actum aliqua narratione subiungit. alii templum di- | |
| cunt non solum quod potest claudi, verum etiam quod palis aut hastis | |
| aut aliqua tali re, et lineis aut loris aut simili re saeptum est: quod | |
| effatum est. amplius uno exitu in eo esse non oportet, cum ibi sit | 10 |
| cubiturus auspicans. centvm aras posvit per praeteritum perfectum | |
| intulit, sacraverat per praeteritum plusquamperfectum. at e contrario | |
| "multa vastabat caede" et "ardentesque avertit". alibi si- | |
| mile schema per tempora: "ipse oratores ad me" et reliqua | |
| "cum sceptro misit, mandat" et reliqua, et "mactat binas | 15 |
| de more bidentes vinaque fundebat pateris". vigilem ignem utrum | |
| ad quem vigiliae agebantur, an perpetuum? vigilemqve sacraverat | |
| ignem excvbias divvm] [quod] significat sine intermissione fieri sacri- | |
| ficia, ad quem excubare per diem et noctem necesse sit, ut dicimus co- | |
| tidie in officio esse: non ergo apud quas dii excubant, sed quae diis | 20 |
| excubantur.}⁴³ |