| excvbias divvm aeternas definitio est aeterni ignis. | 4.201.1 |
| quid est ignis pervigil? excubiae deorum. et sciendum non vacare | |
| ratione, ut in aliquibus templis sit ignis pervigil: nam potestates | |
| aut terrenae sunt, aut aëriae, aut aetheriae; sed quia aether ignis | |
| est, ideo {⁴³in}⁴³ aetheriarum potestatum templis ignis est, ut reddatur | 5 |
| eis imago sui elementi. est autem {⁴³in templo}⁴³ Iovis, qui aether est, {⁴³et}⁴³ | |
| Minervae, quae supra aetherem est: unde de patris capite procreata | |
| esse dicitur. |