| graivmqve ideo bis vindicat armis alii dicunt 'bis' | 4.228.1 |
| semel a Diomedis singulari certamine, {⁴³in quo a Diomede percussus | |
| est saxo: Iuvenalis "vel quo Tydides percussit pondere | |
| coxam Aeneae"}⁴³: et item in excidio, sicut legimus "de- | |
| scendo ac ducente deo" {⁴³et "hoc erat alma parens"}⁴³. alii | 5 |
| dicunt propter Diomedis et Achillis certamina singularia. sed | |
| quando cum Achille dimicavit, a Neptuno liberatus est: potest ta- | |
| men hoc pro Venere factum videri: sic {⁴³enim}⁴³ Iuno imputat Veneri | |
| quod pro ea factum est {⁴³dicens}⁴³ "et potes in totidem | |
| classes convertere nymphas". potest etiam {⁴³et}⁴³ alter sensus esse: | 10 |
| nam Troia antea ab Hercule, qui et ipse Graecus fuit, capta est: | |
| ut intellegamus iam tunc Aeneam natum fuisse: nec enim multum | |
| tempus interfuit, cum constet Priamo tunc ab Hercule imperium | |
| traditum. '{⁴³vindicat' autem pro 'vindicavit': et quaedam ideo prae- | |
| senti pro praeterito tempore ponuntur, ad maiorem significationem | 15 |
| figurandam, ut "vel qualis equos Threïssa fatigat" et | |
| "Coeumque Iapetumque creat", ut e contrario praeteritum tempus | |
| ad exprimendam celeritatem, ut "suras incluserat auro" | |
| et "exiit ad caelum ramis felicibus arbos". et 'vindicat' eripit, | |
| ut 'qui in libertatem vindicat', id est eripit servituti.}⁴³ | 20 |