| gravidam imperiis {⁴³quasi parituram imperia: vel}⁴³ unde | 4.229.1 |
| multi imperatores possent creari, ut "hinc populum late | |
| regem". ideo autem 'gravida' ablativo iungitur, quia etiam 'gra- | |
| vis illa re' dicimus, unde est huius origo sermonis. sic Plautus in | |
| Amphitruone "uxor tua non puero, sed peste gra- | 5 |
| vida est". {⁴³alii hunc ordinem volunt: sed fore, qui Italiam gravidam | |
| rerum abundantia et bello frementem imperiis regeret.}⁴³ belloqve | |
| frementem exceptis temporibus, quibus a Latino regebatur, ut | |
| "longa populos in pace regebat": nam alias bellicosa | |
| fuit Italia. | 10 |