graivmqve ideo bis vindicat armis alii dicunt 'bis'
|
4.228.1
|
semel a Diomedis singulari certamine, {⁴³in quo a Diomede percussus
|
|
est saxo: Iuvenalis "vel quo Tydides percussit pondere
|
|
coxam Aeneae"}⁴³: et item in excidio, sicut legimus "de-
|
|
scendo ac ducente deo" {⁴³et "hoc erat alma parens"}⁴³. alii
|
5
|
dicunt propter Diomedis et Achillis certamina singularia. sed
|
|
quando cum Achille dimicavit, a Neptuno liberatus est: potest ta-
|
|
men hoc pro Venere factum videri: sic {⁴³enim}⁴³ Iuno imputat Veneri
|
|
quod pro ea factum est {⁴³dicens}⁴³ "et potes in totidem
|
|
classes convertere nymphas". potest etiam {⁴³et}⁴³ alter sensus esse:
|
10
|
nam Troia antea ab Hercule, qui et ipse Graecus fuit, capta est:
|
|
ut intellegamus iam tunc Aeneam natum fuisse: nec enim multum
|
|
tempus interfuit, cum constet Priamo tunc ab Hercule imperium
|
|
traditum. '{⁴³vindicat' autem pro 'vindicavit': et quaedam ideo prae-
|
|
senti pro praeterito tempore ponuntur, ad maiorem significationem
|
15
|
figurandam, ut "vel qualis equos Threïssa fatigat" et
|
|
"Coeumque Iapetumque creat", ut e contrario praeteritum tempus
|
|
ad exprimendam celeritatem, ut "suras incluserat auro"
|
|
et "exiit ad caelum ramis felicibus arbos". et 'vindicat' eripit,
|
|
ut 'qui in libertatem vindicat', id est eripit servituti.}⁴³
|
20
|