| tvm virgam capit id est caduceum, quod primo Apollo | 4.242.1 |
| habuit et donavit Mercurio, {⁴³accepta ab eodem}⁴³ lyra sibi tradita. sic | |
| Horatius "fraternaque umerum lyra". huius autem virgae haec | |
| ratio est. Mercurius et orationis deus dicitur et interpres deorum: | |
| unde virga serpentes dividit, id est venena: nam {⁴³serpentes ideo in- | 5 |
| trorsum spectantia capita habent, ut significent inter se legatos colloqui | |
| et convenire debere, quia}⁴³ bellantes interpretum oratione sedantur: | |
| unde secundum Livium legati pacis caduceatores dicuntur: sicut | |
| enim per fetiales, {⁴³a foedere,}⁴³ bella indicebantur, ita pax per cadu- | |
| ceatores fiebat. {⁴³quibus caduceis duo mala adduntur, unum Solis, aliud | 10 |
| Lunae. sane de ipsis serpentibus haec opinio est †Mercurius haec | |
| tam fera animalia concordent, nos quoque concordare debere.}⁴³ Ἑρμῆς | |
| autem Graece dicitur ἀπὸ τῆς ἑρμηνείας, Latine interpres. {⁴³sane | |
| caduceum postea inventum dicitur. virga vero insigne potestatis est, | |
| nam ideo ea et magistratus utuntur. dicta, quod vi regat. hac et | 15 |
| vates plerumque utuntur: unde et Circe videtur homines mutasse, ut | |
| "aurea percussum virga". et hodieque tam athletarum | |
| quam gladiatorum certamina virga dirimuntur. et praefecti gentium | |
| Maurarum cum fiunt, virgam accipiunt et gestant.}⁴³ animas pro | |
| 'umbras' secundum poeticum morem. animae enim in caelo sunt, | 20 |
| ut "visa dehinc caelo facies delapsa parentis". huius | |
| autem rei ratio altioris est scientiae. |