| lvmina morte resignat claudit, perturbat. est et aliud | 4.244.1 |
| quod physici dicunt, pupillas, quas in oculis videmus, morituros | |
| ante triduum non habere: quibus non visis est summa desperatio. | |
| hoc ergo dicit 'resignat', hoc est aufert signa luminibus: {⁴³id est | |
| signorum, quibus quaeque noscuntur, intellectum tollit. Cicero resignari | 5 |
| pro auferri ait in pro Archia "aliquandiu incolomis post | |
| damnationis calamitatem omnem tabularum fidem resignas- | |
| set", hoc est abstulisset. alii tradunt resignare vetuste ita dictum, ut | |
| nos adsignare dicimus pro damno, ut est apud Catonem in Lucium | |
| Furium de aqua "quod attinet ad salinatores aerarios cui cu- | 10 |
| ram vectigalium resignantur" et idem in oratione 'ne spolia figan- | |
| tur nisi de hoste capta' "sed tum ubi †ludi misi sunt revertan- | |
| tur resignatis vectigalibus".}⁴³ |