| {⁴³agit ventos non vocat aut transit, nam sequitur 'et turbida | 4.245.1 |
| tranat.' an ergo ducit atque moderatur, ut "mulcentem tigris et | |
| agentem": unde et paedagogos dicimus? an excludit ac pellit, ut "ac | |
| membris agit atra venena?" an insequitur, ut "palantes | |
| Troas agebat?" an ante se agit, ne reflectant, ut "equos agit", quia | 5 |
| illis defertur? nam dixit 'rapido pariter cum flamine portant'. an | |
| 'agit' in actu est? Sallustius "inter certamina dominationis aut | |
| libertatis agit".}⁴³ tranat transvolat, ut "nare per aestatem | |
| liquidam suspexeris agmen". |