| apicem et latera bene ei quae sunt hominis dat: nam | 4.246.1 |
| rex fuit. qui cum audisset oraculo, cavendum esse a Iovis filio, et | |
| timore nullum susciperet, a Perseo in montem conversus est viso | |
| Gorgonis capite, eo quod illum noluit suscipere. ut autem in primo | |
| diximus, peritus astrologiae fuit: nam et Herculem docuit. | 5 |
| sane Latine Telamo dicitur, ut Nilus Melo. {⁴³bene ei quae sunt ho- | |
| minis dat: nam et umeros, barbam, mentum senem dicit. hic autem | |
| Atlas rex fuit, qui habuit, sicut quidam volunt, iuxta Aethiopas po- | |
| marium, in quo mala aurea nascebantur, quae Hesperides et insomnis | |
| draco custodiebant. hic cum audisset a Themide, antiquissima dearum | 10 |
| vate, cavendum esse a Iovis filio, qui ea poma quandoque sublaturus | |
| esset, et timore nullum susciperet, audito quod Perseus Iovis esset filius, | |
| suscipere eum hospitio noluit: a quo in montem conversus est viso | |
| Gorgonis capite. ut autem in primo diximus, peritus astrologiae fuit: | |
| nam et siderum cursum deprehendisse dicitur et Herculem docuisse.}⁴³ | 15 |