| ob italiam ne ad Italiam perveniant, toto orbe pellun- | 1.233.1 |
| tur. atqui in Africa sunt. sed si diligenter requiras, etiam inde | |
| pelluntur; ait namque "hospitio prohibemur harenae". {⁴³ob | |
| italiam multi 'iuxta Italiam' antiquo more dictum accipiunt, ut sit, | |
| pars orbis clauditur quae circa Italiam est; 'ob' enim veteres pro | 5 |
| 'iuxta' ponebant. Plautus in milite "nunc scio mihi ob oculos cali- | |
| ginem obstitisse". potest tamen 'ob' et 'ante' intellegi, aut 'ob' | |
| 'propter', Terentius "quodnam ob factum"; aut 'ob' 'circum', ut | |
| "Turni se pestis ob ora", quasi circa Italiam errent et in eam perve- | |
| nire non possint. significat 'ob' et 'contra', ut obstat et obloquitur.}⁴³ | 10 |