| certe hinc romanos atqui nusquam hoc legimus, sed | 1.234.1 |
| per silentium intellegimus, ut superius de Iunone "audierat". {⁴³olim | |
| aut 'olim fore' et futuri temporis est, aut 'olim pollicitus'.}⁴³ vol- | |
| ventibvs volubilibus, et est participium pro nomine. volvens enim | |
| est qui volvit, volubilis qui volvitur. anni autem volvuntur, non | 5 |
| volvunt, ut est "atque in se sua per vestigia volvitur annus". | |
| {⁴³alii quia deficit lingua Latina participio praesenti passivo praesens | |
| activum positum volunt, ut "volventia plaustra" et "siliqua quas- | |
| sante" quae quassetur.}⁴³ |