| fore futuros esse. et est de verbis defectivis. revo- | 1.235.1 |
| cato dicendo 'revocato' ostendit Italiam, unde Dardanus fuerat. | |
| a sangvine tevcri Teucrum pro Dardano posuit: Dardanus enim | |
| de Italia profectus est, Teucer de Creta: quia solent poetae nomina | |
| de vicinis provinciis vel personis usurpare, ut "domitus Pollucis | 5 |
| habenis Cyllarus", cum Castor equorum domitor fuerit; item et | |
| "manibus Procne pectus signata cruentum" pro Philomela; item | |
| Didonem Sidoniam dicit, cum sit Tyria, a loci vicinitate; item | |
| "quid loquar aut Scyllam Nisi?" cum Phorci fuerit. et scien- | |
| dum est, inter fabulam et argumentum, hoc est historiam, hoc | 10 |
| interesse, quod fabula est dicta res contra naturam, sive facta sive | |
| non facta, ut de Pasiphae, historia est quicquid secundum naturam | |
| dicitur, sive factum sive non factum, ut de Phaedra. |