mene fvgis adhuc aperte non vult imputare beneficia, 4.314.1
sicut paulo post {⁴³facit}⁴³ irata. {⁴³et est intellectus: fac non esse un-
dosum aequor, aequum est ut me fugias? et paulatim descendit ad
preces: nam sequitur 'per ego has lacrimas dextramque tuam te': vel
per amicitiam, vel per virtutem. et bene virum fortem per dextram 5
adiurat. per ego has lacrimas haec et vicem epilogi possunt obtinere.
contra illud vero 'dii me expellunt' modo nihil potuit dicere: non enim
audierat hoc. sed postea respondit "scilicet is superis labor
est, ea cura quietos sollicitat". sed hic rursus redit ad exprobra-
tionem beneficii 'te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni odere: 10
infensi Tyrii te propter eundem'. hic aut inconstantiam amantis ex-
pressit: aut quia in causa nihil potentius erat, unde coepit ibi desiit.}⁴³