| praetendi taedas probat non esse matrimonium: {⁴³quia illa | 4.339.1 |
| dixerat 'per conubia nostra'. et est quasi status finis latens: | |
| quid sint legitimae nuptiae. et hic Aeneam inducit agentem nullo se | |
| matrimonii iure posse constringi, qui neque confarreatione Didoni con- | |
| iunctus fuerat, ut flamini ac flaminicae convenit: ait enim 'nec con- | 5 |
| iugis umquam praetendi taedas, aut haec in foedera veni'. et 'taedas' | |
| quidem quantum ad ignem pertinet, per quem mos confarreationis fir- | |
| mabatur, dixit: scilicet ne aut legitime iugatam contra fas reliquisse | |
| videretur, aut foedus, id est fidem rupisse perpetuae castimoniae, quia | |
| cum fuissent iuncti, scirent tonuisse: quae res dirimit confarreationes: | 10 |
| dixerat enim Iuno 'et tonitru caelum omne ciebo' et paulo post | |
| 'insequitur commixta grandine nimbus'.}⁴³ avt haec in foe- | |
| dera veni aut matrimonii, et iungendum est superiori: aut certe | |
| ad posteriora pertinet, et hoc dicit: non ad hoc veni, ut hic mo- | |
| rarer: sicut et nunc probat {⁴³dicens}⁴³ 'me si fata meis paterentur du- | 15 |
| cere vitam' et dixit in primo "quae me cumque vocant | |
| terrae". ergo 'veni' consensi, hoc est non {⁴³ad}⁴³ haec consensi foe- | |
| dera, ut cum vellem discedere, non liceret. |