| meis avspiciis argumentum a necessitate. et 'auspiciis' | 4.340.1 |
| ideo, quia maiores omnia auspicato gerebant. ergo 'auspiciis' dispo- | |
| sitionibus. {⁴³potest et 'auspiciis' dixisse ominibus, quia in iure augu- | |
| rali auspicium dicitur quod non petentibus nobis ad ea, quae in animo | |
| habemus, vice ominis offertur: vult enim ostendere Aeneam semper | 5 |
| animo volutasse [omnibus], ut quae mente agitaret, offerrentur auspicio | |
| et augurio firmarentur: unde si bene advertas, singula hic illi loco in | |
| tertio ad singula redduntur. nam quod ibi in precatione, ubi augurio | |
| petit ea quae rogaverat firmari, hic in reputatione conprehendit: ibi | |
| enim dixit 'serva altera Troiae Pergama', hic 'urbem Troianam | 10 |
| primum'; ibi 'reliquias Danaum atque inmitis Achilli', hic 'dulcesque | |
| meorum reliquias colerem'; ibi 'mansuram urbem', hic 'tecta alta ma- | |
| nerent'; ibi 'ubi ponere sedes', hic 'recidiva manu posuissem Pergama | |
| victis'; ibi 'quove ire iubes', hic 'Italiam magnam Gryneus Apollo'; | |
| ibi 'da pater augurium', hic 'me si fata meis paterentur ducere vitam | 15 |
| auspiciis'. alii 'auspiciis' potestate, ut "paribusque regamus | |
| auspiciis": vel, quae animo meo volueram et mente cogitaram: non | |
| enim prius auguria poscebantur quam animo ac mente agitaretur, de | |
| quibus consulturi essent.}⁴³ |