meis avspiciis argumentum a necessitate. et 'auspiciis' 4.340.1
ideo, quia maiores omnia auspicato gerebant. ergo 'auspiciis' dispo-
sitionibus. {⁴³potest et 'auspiciis' dixisse ominibus, quia in iure augu-
rali auspicium dicitur quod non petentibus nobis ad ea, quae in animo
habemus, vice ominis offertur: vult enim ostendere Aeneam semper 5
animo volutasse [omnibus], ut quae mente agitaret, offerrentur auspicio
et augurio firmarentur: unde si bene advertas, singula hic illi loco in
tertio ad singula redduntur. nam quod ibi in precatione, ubi augurio
petit ea quae rogaverat firmari, hic in reputatione conprehendit: ibi
enim dixit 'serva altera Troiae Pergama', hic 'urbem Troianam 10
primum'; ibi 'reliquias Danaum atque inmitis Achilli', hic 'dulcesque
meorum reliquias colerem'; ibi 'mansuram urbem', hic 'tecta alta ma-
nerent'; ibi 'ubi ponere sedes', hic 'recidiva manu posuissem Pergama
victis'; ibi 'quove ire iubes', hic 'Italiam magnam Gryneus Apollo';
ibi 'da pater augurium', hic 'me si fata meis paterentur ducere vitam 15
auspiciis'. alii 'auspiciis' potestate, ut "paribusque regamus
auspiciis": vel, quae animo meo volueram et mente cogitaram: non
enim prius auguria poscebantur quam animo ac mente agitaretur, de
quibus consulturi essent.}⁴³