id metvens {⁴³bis idem. archaismos. sane}⁴³ de futuro timor 1.23.1
est, odium de praeteritis. metuebat ergo Carthagini, odium autem
habebat propter causas sequentes. et est de utroque exemplum "con-
veniunt quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer
erat". veteris belli quantum ad Vergilium pertinet, antiqui; 5
si ad Iunonem referas, diu {⁴³id est per decennium}⁴³ gesti. tunc autem
ad personam referendum est, cum ipsa loquitur; quod si nulla
persona sit, ad poetam refertur. nunc ergo 'veteris' ex persona
poetae intellegendum. sic ipse in alio loco "mirantur dona Aeneae,
mirantur Iulum flagrantesque dei vultus" partem ad se rettulit, 10
partem ad Tyrios, qui deum {⁴³eum}⁴³ esse nesciebant. satvrnia
antonomasia est, non epitheton; quae fit quotiens pro proprio no-
mine ponitur quod potest esse cum proprio nomine et epitheton
dici. {⁴³'Saturnia' autem nomen quasi ad crudelitatem aptum posuit;
Vergilius enim ubicumque Iovi vel Iunoni Saturni nomen adiungit, 15
causas eis crudelitatis adnectit, ut "nec Saturnius haec oculis pater
aspicit aequis". et alibi "es germana Iovis Saturnique altera
proles: irarum tantos volvis sub pectore fluctus".}⁴³