| prima atqui Hercules prior contra Troianos pugnavit: | 1.24.1 |
| unde modo 'prima' princeps accipienda est. nam poeta plerumque | |
| significationem nominum dat participiis, vel contra, ut "volventi- | |
| bus annis", significat enim volubilibus. hac licentia et in hoc no- | |
| mine usus est, ut primam pro principe poneret. {⁴³prima inter | 5 |
| primos; alii pro olim; alii 'prima' simpliciter, postea enim alii dii | |
| interesse coeperunt; alii 'prima' non ordine, sed voluntate. aliter}⁴³ | |
| "{⁴³primusque Machaon"; ibi enim in primis intellegitur.}⁴³ ad troiam | |
| 'ad' et 'apud' accusativae sunt praepositiones, sed 'apud' semper in | |
| loco significat, 'ad' et in loco et ad locum, ut "ad quem tum Iuno | 10 |
| supplex his vocibus usa est, et Cicero decem fiscos ad sena- | |
| torem quendam relictos", item "ad Marcum Laecam te habi- | |
| tare velle dixisti". caris argis illic enim eam coli omnibus | |
| notum est. Argos autem in numero singulari generis neutri est, ut | |
| Horatius "aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas", in plu- | 15 |
| rali numero masculini, ut hi Argi. ceterum derivatio nominis | |
| Argivos facit, non Argos. |