| {⁴³antenor potvit] capto Ilio Menelaus memor se et Ulixen | 1.242.1 |
| beneficio Antenoris servatos, cum repetentes Helenam ab eo essent | |
| suscepti ac paene a Paride aliisque iuvenibus interempti essent, parem | |
| gratiam reddens inviolatum dimisit. qui cum uxore Theano et filiis | |
| Helicaone et Polydamante ceterisque sociis in Illyricum pervenit, et | 5 |
| bello exceptus ab Euganeis et rege Veleso victor urbem Patavium con- | |
| didit; id enim responsi acceperat eo loco condere civitatem quo sagittis | |
| avem petisset; ideo ex avis petitae auspicio Patavium nominatum, cui | |
| aeternitatem * * * Helicaon ne victor rediret gladio peremit.}⁴³ antenor | |
| potvit non sine causa Antenoris posuit exemplum, cum multi eva- | 10 |
| serint Troianorum periculum, ut Capys qui Campaniam tenuit, ut | |
| Helenus qui Macedoniam, ut alii qui Sardiniam secundum Sallu- | |
| stium; sed propter hoc, ne forte illud occurreret, iure hunc vexari | |
| tamquam proditorem patriae. elegit ergo similem personam; hi | |
| enim duo Troiam prodidisse dicuntur secundum Livium, quod et | 15 |
| Vergilius per transitum tangit, ubi ait "se quoque principibus | |
| permixtum agnovit Achivis", et excusat Horatius dicens "arden- | |
| tem sine fraude Troiam", hoc est sine proditione: quae quidem | |
| excusatio non vacat; nemo enim excusat nisi rem plenam suspicio- | |
| nis. Sisenna tamen dicit solum Antenorem prodidisse. quem si | 20 |
| velimus sequi augemus exemplum: si regnat proditor, cur pius | |
| vagatur? ob hoc autem creditur Graecis Antenor patriam prodidisse, | |
| quia {⁴³sicut superius dictum est, et auctor reddendae Helenae fuit}⁴³ et | |
| legatos qui propter Helenam venerant suscepit hospitio, et Ulixen | |
| in mendici habitu agnitum non prodidit. {⁴³potvit plus est quod dixit | 25 |
| 'potuit' non meruit. elapsvs invidiose noluit dicere 'dimissus', sed | |
| 'elapsus'. achivis ab Achaeo, Iovis et †Pithiae filio, dicti.}⁴³ |