| illyricos penetrare sinvs Antenor non Illyricum, non | 1.243.1 |
| Liburniam, sed Venetiam tenuit. ideo autem Vergilius dicit 'Illy- | |
| ricos sinus', quod inde venit quidam Henetus rex, qui Venetiam | |
| tenuit, a cuius nomine Henetiam dictam posteri Venetiam nomina- | |
| verunt. tvtvs ideo tutus, quia Raeti Vindelici ipsi sunt Liburni, | 5 |
| saevissimi admodum populi, contra quos missus est Drusus. hi | |
| autem ab Amazonibus originem ducunt, ut etiam Horatius dicit | |
| "quibus mos unde deductus per omne tempus Amazonia | |
| securi dextras obarmet, quaerere distuli". hoc ergo nunc ad | |
| augmentum pertinet, quod tutus est etiam inter saevos populos. | 10 |