| improbe amor exclamatio a poeta contra amorem. et | 4.412.1 |
| hoc est quod Horatius dicit "hoc amet, hoc spernat promissi | |
| carminis auctor". tale est et illud in tertio "auri sacra | |
| fames", id est cupiditas: nam et illic amoris est increpatio, qui | |
| secundum philosophos omnium generalis est rerum. hinc est quod | 5 |
| apud inferos Eriphyla inter amantes commemoratur, quae monile | |
| concupierat. |