| ire itervm in lacrimas hinc est amoris inprobitas, | 4.413.1 |
| quae cogit lacrimis rogare dudum superbam. est autem speciosa | |
| elocutio 'pergit in lacrimas'. precando 'precando' cantando. | |
| in hoc modo 'do' naturaliter brevis est: sic Terentianus "ut vitae | |
| dubius varios renovando dolores": plerumque tamen a Vergilio | 5 |
| producitur, ut "cantando tu illum?" item "cantando rumpitur | |
| anguis". |