| neqvid inexpertvm frvstra rogabat, {⁴³inquit,}⁴³ non spe | 4.415.1 |
| inpetrandi; sed ne esset, quod sibi posset inputare, si non rogasset, | |
| quamquam frustra rogaret: {⁴³id est, ne derelinqueret medium aliquod | |
| intemptatum: et hoc 'frustra', quia moritura erat. Terentius "omnia | |
| experiri certum est, priusquam pereo"}⁴³. et 'frustra' ex iudicio | 5 |
| poetae est. sic Sallustius "falso queritur de natura sua genus | |
| humanum", ut supra "hoc amet, hoc spernat promissi carmi- | |
| nis auctor". |