{⁴³mare it quasi proruptum mare.}⁴³ mare amat poeta rem 1.246.1
historiae carmini suo coniungere. Varro enim dicit hunc fluvium
ab incolis mare nominari. prorvptvm id est effusum fluens. et
melius 'proruptum', quam 'praeruptum' legere. bene autem definit,
quid est largus fons? solutum mare. pelago aquarum abundan- 5
tia. premit populatur, vastat. {⁴³sane multi 'it mare proruptum'
et 'pelago premit arva sonanti' hoc intellegi volunt, quod tanta est in
illis locis accessa quae dicitur maris, ut per ora Timavi, id est usque
ad initium fontis mare ascendat. unde ait 'it mare proruptum et pe-
lago p. a.', id est <ut> aqua maris premat arva, hoc est litora vicina 10
cooperiat. constat autem et in illo loco accessam maris usque ad mon-
tem pervenire et per omne litus Venetiarum mare certis horis et acce-
dere per infinitum et recedere. Timavus autem in Histria est inter
Aquileiam et Tergestum.}⁴³