hic tamen hoc est etiam in loco difficili. {⁴³hic pro 1.247.1
illic.}⁴³ vrbem patavi hoc est Patavium. Patavium autem dictum
vel a Padi vicinitate, quasi Padavium, vel ἀπὸ τοῦ πέτασθαι, quod
captato augurio dicitur condita, vel quod avem telo petisse dicitur
et eo loco condidisse civitatem. {⁴³alii a palude Patina, quae vicina 5
civitati fuisse dicitur, Patavium dictam putant. sane 'Patavi' minorem
nominativo genetivum fecit, cum genetivus numquam pauciores syllabas
nominativo suo habere debeat; Patavium enim Patavii facit.}⁴³ sedes-
qve locavit ex votis suis facit invidiam, dicens id concessum An-
tenori, quod ipsa desiderat. 10