| et genti nomen dedit hoc est, quod ne victori quidem | 1.248.1 |
| concedetur Aeneae: quod scimus a Iunone esse perfectum, contra | |
| quam oblique loquitur propter considerationem mariti. hi autem | |
| primis temporibus ab Antenore dicti sunt Antenoridae. {⁴³ipsum vero | |
| quidam dicunt †haec ora se appellasse. aut certe 'nomen' nobilitatem | 5 |
| vel dignitatem, ut "et nos aliquod nomenque decusque gessimus".}⁴³ | |
| armaqve fixit troia hoc est, securus est, quia solent missi militia | |
| sive gladiatura quibuslibet templis arma suspendere, ut Horatius | |
| "Veianius armis Herculis ad postem fixis" et "Danais de poste | |
| refixum". {⁴³armaqve fixit quasi non necessaria consecravit; figere | 10 |
| enim consecrare hic debemus accipere, ut "postibus adversis figo".}⁴³ |