| qvam mihi cvm dederis cvmvlatam morte remittam | 4.436.1 |
| sensus est: quod beneficium cum mihi cumulatum dederis, sola | |
| morte derelinquam. et hic intellectus est melior, {⁴³quia sorori lo- | |
| quitur,}⁴³ 'quam mihi cum dederis cumulatam': quam lectionem Tucca | |
| et Varius probant. nam male quidam legunt 'quam mihi cum de- | 5 |
| derit', id est Aeneas, 'cumulata morte relinquam' et volunt intel- | |
| legi, acceptum ab illo beneficium {⁴³mea}⁴³ morte cumulabo et sic relin- | |
| quam, ut amantes dicere consuerunt, ut "{⁴³praeceps}⁴³ aërii specula | |
| de montis in undas deferar; extremum hoc munus morien- | |
| tis habeto": {⁴³id est faciam quod illi scio placiturum, occidam me:}⁴³ | 10 |
| nam si eam odio habet Aeneas, restat ut eius morte laetetur. {⁴³hoc | |
| sorori quoque potest dicere, quae credit eam ex amore concitatam id | |
| loqui, nec tamen facere:}⁴³ sed {⁴³elocutio}⁴³ non procedit: nemo enim dicit | |
| 'veniam cumulata', sed 'cumulatam'. {⁴³alii ita intellegunt: reddam | |
| illi gratiam, occidam illum: nam alibi ait 'non potui abreptum | 15 |
| divellere corpus'? sed hoc totum sorori dicit. an perplexe locuta est, | |
| ut solent loqui mali aliquid molientes? 'cumulatam' autem 'veniam' | |
| numquid solidam et plenam, et cui nihil desit, debemus accipere?}⁴³ |