| {⁴³navibvs amissis cur, cum una navis perierit, ait 'navibus'? | 1.251.1 |
| aut invidiose dixit et exaggerat, aut quia adhuc aliae desunt, aut quia | |
| eas non perisse ignorat Aeneas.}⁴³ infandvm pro infande {⁴³posuit}⁴³, ut | |
| in VI. "miserum septena quotannis". item "torvumque repente | |
| clamat" pro torve. et est figura, quae fit quotiens nomen pro ad- | 5 |
| verbio ponitur; magis autem poetica est, in prosa aut rara aut | |
| numquam. tamen hoc loco 'infandum' potest esse etiam interiectio | |
| dolentis. vnivs hic produxit paenultimam. {⁴³vnivs] cautius, quam | |
| si dixisset Iunonis.}⁴³ |