| olli modo 'tunc' propter sequentia. pronomen enim non | 1.254.1 |
| debet poni cum nomine, sed pro ipso nomine, et nullus dicit 'illi | |
| natae'. alias tamen 'olli' illi significat, ut "olli dura quies ocu- | |
| los et ferreus urget somnus". svbridens laetum ostendit | |
| Iovem et talem qualis esse solet cum facit serenum; poetarum enim | 5 |
| est elementorum habitum dare numinibus, ut supra de Neptuno | |
| dictum est. {⁴³Ennius "Iuppiter hic risit tempestatesque serenae | |
| riserunt omnes risu Iovis omnipotentis". aut certe risit intelle- | |
| gens Iunonis dolos oblique accusari a Venere, ut est 'quae te, genitor, | |
| sententia vertit' et 'unius ob iram prodimur', sicut alibi "atque dolis | 10 |
| risit Cytherea repertis".}⁴³ |