| hic id est talis, ut "hunc ego te Euryale aspicio", | 1.253.1 |
| id est talem. {⁴³pietatis superius 'in te committere' ait, ut peccato | |
| Aeneam et Troianos excuset; hic plus addit: non solum eos non esse | |
| malos, sed etiam pios esse.}⁴³ honos cum secundum artem dicamus | |
| honor arbor lepor, plerumque poetae r in s mutant causa metri; | 5 |
| os enim longa est, or brevis. hoc quidem habet ratio: sed ecce | |
| in hoc loco etiam sine metri necessitate 'honos' dixit. item Sallu- | |
| stius paene ubique 'labos' posuit, quem nulla necessitas coegit. me- | |
| lius tamen est servire regulae. sic nos in sceptra reponis 'sic', | |
| hoc est per naufragia. 'in sceptra' aut ad imperia reservas, aut certe | 10 |
| antiqua est licentia communium praepositionum. {⁴³in sceptra reponis | |
| id est restituis in regna quae amisimus.}⁴³ |