| oscvla libavit leviter tetigit. et sciendum osculum | 1.256.1 |
| religionis esse, savium voluptatis, {⁴³quamvis quidam osculum filiis dari, | |
| uxori basium, scorto savium dicant. sane multi nolunt ita intellegi, | |
| ut summum osculum filiae dederit, id est non pressum, sed summa | |
| labella contingens, sed ita aiunt: tum hilarus Iuppiter vultus natae | 5 |
| libavit, id est contigit, scilicet ut nos solemus cum blandimentis quibus- | |
| dam sinistram maxillam contingere liberorum ac deinde ad os nostrum | |
| dextram referre. ergo 'libavit' merito, quia partem vultus, non totos | |
| contigerat, ut 'oscula' dixerit quasi minora et teneriora filiae ora, ut | |
| ora diminutive oscula; nam ora vultus dici, ut "intentique ora tene- | 10 |
| bant" et "sic ora ferebat". ipse diminutive oscula dixit minores et tene- | |
| ros vultus "summaque per galeam delibans oscula fatur"}⁴³. |