| parce metv quotiens in causis arguimur, ante nos pur- | 1.257.1 |
| gare debemus et sic ad actionem descendere: quod et hoc loco | |
| Iuppiter facit; ante enim obiecta purgat et sic venit ad promissio- | |
| nem. et est 'parce metu' elocutio usualis, id est dimitte metum, | |
| quomodo dicimus parce verbis, parce iniuriis. {⁴³alii 'metu' pro metui | 5 |
| accipiunt, ablativum pro dativo; aut certe ideo metum aufert, ut animo | |
| securiore possit audire, ut alibi "solvite corde metum, Teucri".}⁴³ | |
| cytherea omnia quae apud Graecos ει diphthongon habent apud | |
| Latinos in e productum convertuntur, ut Κυθέρεια Cytherea, Αἰνείας | |
| Aeneas, Μήδεια Medea. omnia autem quae dicit Iuppiter ad solu- | 10 |
| tionem pertinent antedictorum. nunc dicit 'parce metu', quia supe- | |
| rius dixerat 'tristior'; 'manent inmota', quia dixerat 'quae te genitor | |
| sententia vertit?' et simul per transitum dogma Stoicorum ostendit, | |
| nulla ratione posse fata mutari. {⁴³sane servat et hic ordinem sicut | |
| in Aeoli oratione, ut statim promittat quod praestaturus est, ne auditor | 15 |
| sit exspectatione suspensus.}⁴³ tvorvm vel Troianorum vel Roma- | |
| norum. |