| fata tibi non propter te; fati enim immobilis ratio est. | 1.258.1 |
| sed aut vacat 'tibi', ut "qui mihi accubantes in conviviis", aut | |
| certe tuta tibi sunt fata, non tamen propter te. cernes vrbem aut | |
| Romam significat, quia cum proprietatem detrahimus, quod magnum | |
| est significamus, ut si dicas 'legi oratorem' nec addas quem, intel- | 5 |
| lego Ciceronem; et ne longa sit exspectatio, adiecit 'et promissa | |
| Lavini moenia': aut certe detrahe 'et', sicut multi, et epexegesin | |
| facis 'cernes urbem', id est 'promissa Lavini moenia'. {⁴³videtur autem | |
| figurate dictum 'urbem' et 'moenia', quia diversis idem significavit.}⁴³ |