| svblimemqve feres ad sidera caeli propter illud 'caeli | 1.259.1 |
| quibus adnuis arcem'. Aeneas enim secundum quosdam in Numi- | |
| cum cecidit fluvium, secundum Ovidium in caelum raptus est, appel- | |
| latus tamen est Iuppiter indiges. {⁴³Aeneas enim post errores VII. | |
| annorum cum ad Italiam pervenisset et, sicut historia habet, cognito | 5 |
| quod Veneris filius, Troia profugus fatis iuvantibus ad Italiam venisset, | |
| ab Latino susceptus esset, filiam eius Lavinam duxit uxorem: quo | |
| dolore Turnus rex Rutulorum, qui ante Laviniam sperabat uxorem, et | |
| Latino et Aeneae bellum indixit. sed primo proelio Latinus est inter- | |
| emptus, secundo vero Aeneas Turnum occidit. ipse vero ut quidam | 10 |
| dicunt cum Mezentium, ut quidam vero Messapum fugeret, in Numi- | |
| cum fluvium cecidit, ut vero Ovidius refert in caelum raptus est, cuius | |
| corpus cum victis a se Rutulis et Mezentio Ascanius requisitum non | |
| invenisset, in deorum numerum credidit relatum. itaque ei templum | |
| condidit et Iovem Indigetem appellavit. bene autem addidit 'feres', ut | 15 |
| gratius esset quod per ipsam fieret.}⁴³ |