| qvisqvis es atqui supra dixit 'omnia Mercurio | 4.577.1 |
| similis'. sed sciendum est secundum Tullium in libris de deorum | |
| natura tres esse Mercurios: superum, terrenum, in- | |
| ferum. ergo 'quisquis es' aut quicumque de tribus: {⁴³quamvis alii nec | |
| unius potestatis, nec unius nominis, nec unius vultus volunt esse Mercurium: | 5 |
| an quia deorum vera nomina nemo novit:}⁴³ aut certe ad Iovem spectat, | |
| id est 'quisquis es' qui praecipis: ut in nono "quisquis in | |
| arma vocas", cum Irin vidisset, id est quicumque Irin misisti. | |
| plane illud occurrit, quod ait 'deus aethere missus ab alto', | |
| ubi et Iovem conplectitur et supernum Mercurium. sed potest et | 10 |
| hoc loco ut diximus quasi phantasiam facere propter socios, et | |
| 'quisquis es' ideo dicere, quia, licet viderit, non tamen re vera no- | |
| vit esse Mercurium: unde ait supra et 'formam' et 'vultum' | |
| et 'visa monere est'. {⁴³vel 'quisquis es' secundum pontificum morem | |
| qui sic precantur "Iuppiter omnipotens, vel quo alio te nomine | 15 |
| appellari volueris". non nulli tamen quattuor Mercurios tradunt, | |
| unum Caeli et Diei filium, amatorem Proserpinae, alterum Liberi pa- | |
| tris et Proserpinae filium, tertium Iovis et Maiae, quartum Cyllenii | |
| filium, cuius mater non proditur, a quo Argus clam occisus est, qui | |
| hoc metu in Aegyptum profugit et ibi invenisse primum disciplinam | 20 |
| litterarum et numerorum dicitur: qui lingua Aegyptiorum ΘΕΥΘ appel- | |
| latur, de cuius nomine etiam mensis dictus est.}⁴³ itervm paremvs | |
| quia iam {⁴³semel}⁴³ paruerat praeparatione navigiorum. |