qvisqvis es atqui supra dixit 'omnia Mercurio
|
4.577.1
|
similis'. sed sciendum est secundum Tullium in libris de deorum
|
|
natura tres esse Mercurios: superum, terrenum, in-
|
|
ferum. ergo 'quisquis es' aut quicumque de tribus: {⁴³quamvis alii nec
|
|
unius potestatis, nec unius nominis, nec unius vultus volunt esse Mercurium:
|
5
|
an quia deorum vera nomina nemo novit:}⁴³ aut certe ad Iovem spectat,
|
|
id est 'quisquis es' qui praecipis: ut in nono "quisquis in
|
|
arma vocas", cum Irin vidisset, id est quicumque Irin misisti.
|
|
plane illud occurrit, quod ait 'deus aethere missus ab alto',
|
|
ubi et Iovem conplectitur et supernum Mercurium. sed potest et
|
10
|
hoc loco ut diximus quasi phantasiam facere propter socios, et
|
|
'quisquis es' ideo dicere, quia, licet viderit, non tamen re vera no-
|
|
vit esse Mercurium: unde ait supra et 'formam' et 'vultum'
|
|
et 'visa monere est'. {⁴³vel 'quisquis es' secundum pontificum morem
|
|
qui sic precantur "Iuppiter omnipotens, vel quo alio te nomine
|
15
|
appellari volueris". non nulli tamen quattuor Mercurios tradunt,
|
|
unum Caeli et Diei filium, amatorem Proserpinae, alterum Liberi pa-
|
|
tris et Proserpinae filium, tertium Iovis et Maiae, quartum Cyllenii
|
|
filium, cuius mater non proditur, a quo Argus clam occisus est, qui
|
|
hoc metu in Aegyptum profugit et ibi invenisse primum disciplinam
|
20
|
litterarum et numerorum dicitur: qui lingua Aegyptiorum ΘΕΥΘ appel-
|
|
latur, de cuius nomine etiam mensis dictus est.}⁴³ itervm paremvs
|
|
quia iam {⁴³semel}⁴³ paruerat praeparatione navigiorum.
|
|