| interpres cvrarvm aut quas patior, {⁴³id est mearum cu- | 4.608.1 |
| rarum:}⁴³ aut generaliter curarum coniugalium interpres, hoc est me- | |
| dia et conciliatrix: Cicero "quique interpretes corrumpendi | |
| iudicii solent esse", {⁴³id est medii. alii 'interpres' testis, iudex, ar- | |
| bitra accipiunt. sane 'interpres' quid sit secundum veteres ipse expo- | 5 |
| suit dicendo 'conscia': veteres enim interpretem conscium et auctorem | |
| dicebant: Plautus in milite "quae mihi condicio nova et | |
| luculenta offertur per te interpretem". idem in Curculione | |
| "quod te praesente hic egit teque interprete".}⁴³ conscia | |
| ivno siluit rem turpem: sic supra "et pronuba Iuno". {⁴³aut | 10 |
| invocat Iunonem, cum nuptiae sint quae violatae sunt.}⁴³ |