| noctvrnis non triviis {⁴³nocturnis}⁴³, sed per nocturnum tem- | 4.609.1 |
| pus. {⁴³sacra enim Hecatae in triviis frequentantur per noctem. ideo | |
| autem Hecaten invocat, quasi quae tanti matrimonium fecerit, ut sper- | |
| neret matrem.}⁴³ vlvlata per vrbes Proserpinam raptam a Dite | |
| patre Ceres cum incensis faculis per orbem terrarum requireret, per | 5 |
| trivia eam vel quadrivia vocabat clamoribus. unde permansit in | |
| eius sacris, ut certis diebus per compita a matronis exerceatur ulu- | |
| latus, sicut in Isidis sacris, ubi est imitatio inventi Osiridis, quem | |
| dilaniatum a Typhone eius fratre uxor Isis per totum orbem re- | |
| quisisse narratur: Iuvenalis "plangentis populi currit | 10 |
| derisor Anubis". Hecaten autem causa invocat ultionis. unde | |
| etiam furias vocat, sed usurpative modo diras dixit: nam 'dirae' | |
| in caelo {⁴³sunt, ut "dicuntur geminae pestes cognomine | |
| dirae"}⁴³: 'furiae' in terris, 'eumenides' apud inferos: unde et tres | |
| esse dicuntur. sed haec nomina confundunt poetae. 'ultrix' vero, | 15 |
| hoc est Tisiphone: nam Graece τίσις ultio dicitur. {⁴³'ululata' autem | |
| pro 'ululatu quaesita'. et est participium sine verbo, ut 'regnata'.}⁴³ |