interpres cvrarvm aut quas patior, {⁴³id est mearum cu- 4.608.1
rarum:}⁴³ aut generaliter curarum coniugalium interpres, hoc est me-
dia et conciliatrix: Cicero "quique interpretes corrumpendi
iudicii solent esse", {⁴³id est medii. alii 'interpres' testis, iudex, ar-
bitra accipiunt. sane 'interpres' quid sit secundum veteres ipse expo- 5
suit dicendo 'conscia': veteres enim interpretem conscium et auctorem
dicebant: Plautus in milite "quae mihi condicio nova et
luculenta offertur per te interpretem". idem in Curculione
"quod te praesente hic egit teque interprete".}⁴³ conscia
ivno siluit rem turpem: sic supra "et pronuba Iuno". {⁴³aut 10
invocat Iunonem, cum nuptiae sint quae violatae sunt.}⁴³