| at pver ascanivs prudenter exitum Aeneae et ostendit | 1.267.1 |
| et tacuit dicendo filium postea regnaturum. {⁴³aut quia maior cura | |
| Veneri de nepote ut in X. "liceat superesse nepotem" et iterum ibi | |
| "hunc tegere".}⁴³ cvi nvnc cognomen ivlo additvr secundum | |
| Catonem historiae hoc habet fides: Aeneam cum patre ad Italiam | 5 |
| venisse et propter invasos agros contra Latinum Turnumque pugnasse, | |
| in quo proelio periit Latinus. Turnum postea ad Mezentium con- | |
| fugisse eiusque fretum auxilio bella renovasse, quibus Aeneas Tur- | |
| nusque pariter rapti sunt. migrasse postea in Ascanium et Mezen- | |
| tium bella, sed eos singulari certamine dimicasse. et occiso Me- | 10 |
| zentio Ascanium {⁴³sicut I. Caesar scribit}⁴³ Iulum coeptum vocari, {⁴³vel | |
| quasi ἰοβόλον, id est sagittandi peritum, vel}⁴³ a prima barbae lanugine | |
| {⁴³quam ἴουλον Graeci dicunt,}⁴³ quae ei tempore victoriae nascebatur. | |
| sciendum est autem hunc primo Ascanium dictum a Phrygiae flu- | |
| mine Ascanio, ut est "transque sonantem Ascanium"; deinde | 15 |
| Ilum dictum a rege Ilo, unde et Ilium, postea Iulum occiso Me- | |
| zentio: de quibus nominibus hoc loco dicit 'at puer Ascanius cui | |
| nunc cognomen Iulo additur, Ilus erat'. ab hac autem historia ita | |
| discedit Vergilius, ut aliquibus locis ostendat, non se per ignoran- | |
| tiam, sed per artem poeticam hoc fecisse, ut illo loco "quo magis | 20 |
| Italia mecum laetere reperta": ecce ἀμφιβολικῶς dixit, ostendit | |
| tamen Anchisen ad Italiam pervenisse. sic autem omnia contra | |
| hanc historiam ficta sunt, ut illud ubi dicitur Aeneas vidisse Car- | |
| thaginem, cum eam constet ante LXX. annos urbis Romae condi- | |
| tam. inter excidium vero Troiae et ortum urbis Romae anni in- | 25 |
| veniuntur CCCXL. cognomen ivlo si proprie loqueretur, agnomen | |
| diceret, non cognomen, sed magis ad familiam respexit, quia omnis | |
| gens Iulia inde originem ducit. dicimus autem et nomen mihi est | |
| Cicero, ut "Hecyra est huic nomen fabulae", et Ciceronis, ut | |
| Sallustius "cui nomen oblivionis condiderant", et Ciceroni, ut | 30 |
| "cui Remulo cognomen erat", et Ciceronem, ut "Aeneadasque | |
| meo nomen de nomine fingo". melius tamen est dativo uti. |