| vixi excusat vitae abruptionem, quia dicit Plato magna | 4.653.1 |
| poena adfici animas eorum qui vitam ante tempus relinquunt. | |
| et qvem dederat cvrsvm fortvna peregi non natura, nec fatum. | |
| tribus enim humana vita continetur: natura, cui ultra centum et | |
| viginti solstitiales annos concessum non est; fato, cui nonaginta | 5 |
| anni, hoc est tres Saturni cursus, exitium creant, nisi forte aliarum | |
| stellarum benignitas etiam tertium eius superet cursum: fortuna, | |
| id est casu, qui ad omnia pertinet quae extrinsecus sunt, ut ad | |
| ruinam, incendia, naufragia. bene ergo dixit 'Fortuna': sic Cicero | |
| in Philippicis "multa mihi inminere videbantur prae- | 10 |
| ter naturam praeterque fatum", id est gladii Antonii ex casu. |