| {⁴³magna cogitatione eorum qui me non viderunt, sed factis | 4.654.1 |
| cognoverunt.}⁴³ svb terras ibit imago bene imaginem dixit: valde | |
| enim quaeritur apud philosophos, quid illud sit quod inferos petat. | |
| nam tribus constamus: anima, quae superna est et originem suam | |
| petit: corpore, quod in terra deficit: umbra, quam Lucretius sic de- | 5 |
| finit, †'supra spoliatus lumine aër'. ergo umbra si ex corpore | |
| creatur, sine dubio perit cum eo, nec est quicquam reliquum de | |
| homine quod inferos petat. sed deprehenderunt esse quoddam simu- | |
| lacrum, quod ad nostri corporis effigiem fictum inferos petit: et est | |
| species corporea, quae non potest tangi, sicut ventus: hinc in sexto | 10 |
| "corpora viva nefas Stygia vectare carina". hanc autem | |
| rem etiam Homerus requirit simulacro Herculis apud inferos viso. | |
| et sciendum simulacra haec esse etiam eorum qui per apotheosin | |
| dii facti sunt: unde aut visi esse apud inferos aut illuc descendisse | |
| dicuntur. Horatius de Libero "te vidit insons Cerberus aureo | 15 |
| cornu decorum". sciendum tamen, abuti poetas et confuse vel si- | |
| mulacrum vel umbras dicere. |