{⁴³magna cogitatione eorum qui me non viderunt, sed factis
|
4.654.1
|
cognoverunt.}⁴³ svb terras ibit imago bene imaginem dixit: valde
|
|
enim quaeritur apud philosophos, quid illud sit quod inferos petat.
|
|
nam tribus constamus: anima, quae superna est et originem suam
|
|
petit: corpore, quod in terra deficit: umbra, quam Lucretius sic de-
|
5
|
finit, †'supra spoliatus lumine aër'. ergo umbra si ex corpore
|
|
creatur, sine dubio perit cum eo, nec est quicquam reliquum de
|
|
homine quod inferos petat. sed deprehenderunt esse quoddam simu-
|
|
lacrum, quod ad nostri corporis effigiem fictum inferos petit: et est
|
|
species corporea, quae non potest tangi, sicut ventus: hinc in sexto
|
10
|
"corpora viva nefas Stygia vectare carina". hanc autem
|
|
rem etiam Homerus requirit simulacro Herculis apud inferos viso.
|
|
et sciendum simulacra haec esse etiam eorum qui per apotheosin
|
|
dii facti sunt: unde aut visi esse apud inferos aut illuc descendisse
|
|
dicuntur. Horatius de Libero "te vidit insons Cerberus aureo
|
15
|
cornu decorum". sciendum tamen, abuti poetas et confuse vel si-
|
|
mulacrum vel umbras dicere.
|
|